Misteria Doloris (Martis et Veneris)

Esaltazione della Santa Croce

Esaltazione della Santa Croce

In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Amen.

Symbolum Apostolorum, Pater Noster, 3 Ave Maria (Adaugeat Dominus in nobis fidem, corroboret in nobis spem, perficiat in nobis caritatem), Gloria Patri.

aut

Deus, in adiutorium meum intende. Domine, ad adiuvandum me festina. Gloria Patri.

Primum Mysterium Doloris – Agonia in Horto

ROSARIO 1° mistero DOLOROSOEt egressus ibat secundum consuetudinem in montem Olivarum; secuti sunt autem illum et discipuli. Et cum pervenisset ad locum, dixit illis: “Orate, ne intretis in tentationem”. Et ipse avulsus est ab eis, quantum iactus est lapidis, et, positis genibus, orabat dicens: “Pater, si vis, transfer calicem istum a me; verumtamen non mea voluntas sed tua fiat”. Apparuit autem illi angelus de caelo confortans eum. Et factus in agonia prolixius orabat. Et factus est sudor eius sicut guttae sanguinis decurrentis in terram. (Lc 22,39-44)

Brevis mora cogitationis
Pater Noster 10 Ave Maria Gloria Patri

Domine Iesu, dimitte nobis debita nostra, salva nos ab igne inferiori, perduc in caelum omnes animas, praesertim eas, quae misericordiae tuae maxime indigent.

Secundum Mysterium Doloris – Flagellatio

ROSARIO 2° mistero DOLOROSOTunc ergo apprehendit Pilatus Iesum et flagellavit. (Io 19,1))

Brevis mora cogitationis
Pater Noster 10 Ave Maria Gloria Patri

Domine Iesu, dimitte nobis debita nostra, salva nos ab igne inferiori, perduc in caelum omnes animas, praesertim eas, quae misericordiae tuae maxime indigent.

Tertium Mysterium Doloris – Coronatio Spinis

ROSARIO 3° mistero DOLOROSOEt milites, plectentes coronam de spinis, imposuerunt capiti eius et veste purpurea circumdederunt eum; et veniebant ad eum et dicebant: “Ave, rex Iudaeorum!”, et dabant ei alapas. (Io 19,2-3)

Brevis mora cogitationis
Pater Noster 10 Ave Maria Gloria Patri

Domine Iesu, dimitte nobis debita nostra, salva nos ab igne inferiori, perduc in caelum omnes animas, praesertim eas, quae misericordiae tuae maxime indigent.

Quartum Mysterium Doloris – Baiulatio Crucis

ROSARIO 4° mistero DOLOROSOSusceperunt ergo Iesum. Et baiulans sibi crucem exivit in eum, qui dicitur Calvariae locum, quod Hebraice dicitur Golgotha, ubi eum crucifixerunt. (Io 19,16-18)

Brevis mora cogitationis
Pater Noster 10 Ave Maria Gloria Patri

Domine Iesu, dimitte nobis debita nostra, salva nos ab igne inferiori, perduc in caelum omnes animas, praesertim eas, quae misericordiae tuae maxime indigent.

Quintum Mysterium Doloris – Crucifixio et Mors

ROSARIO 5° mistero DOLOROSOPost hoc sciens Iesus quia iam omnia consummata sunt, ut consummaretur Scriptura, dicit: “Sitio”. Vas positum erat aceto plenum; spongiam ergo plenam aceto hyssopo circumponentes, obtulerunt ori eius. Cum ergo accepisset acetum, Iesus dixit: “Consummatum est!”. Et inclinato capite tradidit spiritum. (Io 19,28-30)

Brevis mora cogitationis
Pater Noster 10 Ave Maria Gloria Patri

Domine Iesu, dimitte nobis debita nostra, salva nos ab igne inferiori, perduc in caelum omnes animas, praesertim eas, quae misericordiae tuae maxime indigent.

Salve Regina

Salve, Regina, mater misericòrdiae, vita, dulcèdo et spes nostra, salve. Ad te clamàmus, èxsules fìlii Hèvae, ad te suspiràmus, gemèntes et flèntes in hac lacrimàrum valle. èia èrgo, advocàta nostra, ìllos tùos misericòrdes oculos ad nos convèrte. Et Iesum, benedìctum fructum ventris tui, nobis post hoc exsìlium ostènde. O clèmens, o pia, o dulcis Virgo Maria.

Litaniae